CARANITIS

CARANITIS
CARANITIS
praefectura Armeniae maioris. Plin. l. 5. c. 24. Chalybum fuit olim, qui et Armenochalybes, Armeniae minori vicini; postea adiuncta est Armeniae maiori. Xerxenen ei coniungit Strabo, item Plinius, qui Euphratem, in Caranitide ortum, per Xerxenen primum fluere dicit. Vide inprimis Strabonem, l. 11. ubi Artaxiam et Thariadem, Duces Antiochi M. qui et Regnum eius postea usurpârunt, ex Regionibus vicinis ad suam ditionein multa adiunxisse, Medis, Iberis, Chalybibus, Cataonibus, Syris adempta, sicque Armeniam maiorem magnopere ampliâsse, memorat. Aiia est Caranitis, regio Galatiae, apud eundem, l. 12. ab urbe Carana, quam vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”